monumenta.ch > Tertullianus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 40, 5
Omnes dii vestri ab omnibus colebantur, cum ipsum Capitolium Senones occupaverunt. Et bene, quod si quid adversi accidit urbibus, eaedem clades templorum quae et moenium fuerunt, ut iam hoc revincam, non a deis evenire, quia et ipsis evenit. Semper humana gens male de Deo meruit: primo quidem ut inofficiosa eius, quem cum intelligeret ex parte , non solum non requisivit timendum, sed et alios sibi citius commenta est quos coleret; dehinc quod non inquirendo innocentiae magistrum, et nocentiae iudicem et exactorem, omnibus vitiis et criminibus inolevit. Caeterum si requisisset, (sequeretur, requisitum, et recognitum observaret, et observatum magis propitium experiretur quam iratum.